Volver
Latin Vulgate, Esther: Liber Esther
Table of Contents
Latin Vulgate, Esther: Liber Esther
Anonymous
Reading Settings
Tamaño de fuente
18px
Tema
Claro
Oscuro
Sepia
Protección ocular
Interlineado
Modo de lectura
Traducción Pagera AI
Original Public Domain
Chapter 2 of 2

1. FINIS LIBRI, 10:4-11:1 [F:1-11].

1. FINIS LIBRI, 10:4-11:1 [F:1-11].

QUAE HABENTUR IN HEBRAEO, PLENA FIDE EXPRESSI. HAEC AUTEM, QUAE SEQUUNTUR, SCRIPTA REPERI IN EDITIONE VULGATA, QUAE GRAECORUM LINGUA ET LITTERIS CONTINENTUR: ET INTERIM POST FINEM LIBRI HOC CAPITULUM FEREBATUR: QUOD IUXTA CONSUETUDINEM NOSTRAM OBELO, ID EST VERU PRAENOTAVIMUS.

10:4 Dixitque Mardochaeus: A Deo facta sunt ista.

10:5 Recordatus sum somnii, quod videram, haec eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit.

10:6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.

10:7 Duo autem dracones: ego sum, et Aman.

10:8 Gentes, quae convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum.

10:9 Gens autem mea: Israel est, quae clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter Gentes:

10:10 et duas sortes esse praecepit, unam Populi Dei, et alteram cunctarum Gentium.

10:11 Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus:

10:12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hereditatis suae.

10:13 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die eiusdem mensis, cum omni studio, et gaudio in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel.

11:1 Anno quarto regnantibus Ptolemaeo, et Cleopatra, attulerunt Dosithaeus, qui se Sacerdotem, et Levitici generis ferebat, et Ptolemaeus filius eius hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Ierusalem.

2. INITIUM LIBRI, 11:2-12:6a [A:1-17].

HOC QUOQUE PRINCIPIUM ERAT IN EDITIONE VULGATA, QUOD NEC IN HEBRAEO, NEC APUD ULLUM FERTUR INTERPRETUM.

11:2 Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochaeus filius Iairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Beniamin:

11:3 homo Iudaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulae regiae.

11:4 (b) Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Ierusalem cum Ieconia rege Iuda:

11:5 et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram:

11:6 et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium.

11:7 Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem iustorum.

11:8 Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et ingens formido super terram.

11:9 Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua, et praeparata ad mortem.

11:10 Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus crevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.

11:11 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.

11:12 Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.

12:1 Morabatur (c) autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui ianitores erant palatii.

12:2 Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nunciavit super eo regi.

12:3 Qui de utroque, habita quaestione, confessos iussit duci ad mortem.

12:4 Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit.

12:5 Praecepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.

12:6a Aman vero filius Amadathi bugaeus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochaeo, et populo eius pro duobus eunuchis regis, qui fuerant interfecti.

HUCUSQUE PROOEMIUM.

3. AD 3:14 SUPPLEMENTUM, 12:6b-13:7 [B:1a-7].

QUAE SEQUUTUR, IN EO LOCO POSITA ERANT, UBI SCRIPTUM EST IN VOLUMINE,
Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. QUAE IN SOLA VULGATA
EDITIONE REPERIMUS.

12:6b Epistolae autem hoc exemplar fuit.

13:1 Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum vigintiseptem provinciarum principibus, et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, salutem.

13:2 Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meae ditioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subiectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.

13:3 Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine,

13:4 indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et contra omnium Gentium consuetudinem faciens, Regum iussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret.

13:5 Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque iussionibus contraire, et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam,

13:6 iussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis praepositus est, et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis:

13:7 ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant.

HUCUSQUE EXEMPLAR EPISTOLAE.

4. AD 4:17 SUPPLEMENTUM, 13:8-14:19 [C:1-30].

QUAE SEQUUNTUR, POST EUM LOCUM SCRIPTA REPERI, UBI LEGITUR,
Pergensque Mardochaeus, fecit omnia, quae ei mandaverat Esther.
NEC TAMEN HABENTUR IN HEBRAICO ET APUD NULLUM PENITUS FERUNTUR INTERPRETUM.

13:8 Mardochaeus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum eius,

13:9 et dixit: Domine Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel.

13:10 Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continetur.

13:11 Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae.

13:12 Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriae cupiditate fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum,

13:13 (Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem,)

13:14 sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.

13:15 Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hereditatem tuam delere.

13:16 Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Aegypto.

13:17 Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum Domine, et ne claudas ora te canentium.

13:18 Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.

14:1 Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum, quod imminebat.

14:2 Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit ieiuniis: omniaque loca, in quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit.

14:3 Et deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adiuva me solitariam, et cuius praeter te nullus est auxiliator alius.

14:4 Periculum meum in manibus meis est.

14:5 Audivi a patre meo (d) quod tu Domine tulisses Israel de cunctis Gentibus, et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis, ut possideres hereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es.

14:6 Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum:

14:7 coluimus enim deos eorum. Iustus es Domine:

14:8 et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiae deputantes,

14:9 volunt tua mutare promissa, et delere hereditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui,

14:10 ut aperiant ora Gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et praedicent carnalem regem in sempiternum.

14:11 Ne tradas Domine sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum, qui in nos coepit saevire, disperde.

14:12 Memento Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae, et da mihi fiduciam Domine rex deorum, et universae potestatis:

14:13 tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri, qui ei consentiunt.

14:14 Nos autem libera manu tua, et adiuva me, nullum aliud auxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,

14:15 et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et onmis alienigenae.

14:16 Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei,

14:17 et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum:

14:18 et numquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in praesentem diem, nisi in te Domine Deus Abraham.

14:19 Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.

5. AD 4:8 SUPPLEMENTUM, 15:1-3 [B:7.5, B:8, & 4:9a].

HAEC QUOQUE ADDITA REPERI IN EDITIONE VULGATA.

15:1 Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochaeus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.

15:2 Memorare (inquit) dierum humilitatis tuae, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem:

15:3 et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.

6. AD 5:1 S. SUPPLEMENTUM, 15:4-19 [D:1-16].

NECNON ET ISTA QUAE SUBDITA SUNT.

15:4 Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua.

15:5 Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,

15:6 et super unam quidem innitebatur, quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens:

15:7 altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans.

15:8 Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum, et nimio timore contractum.

15:9 Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus, eratque terribilis aspectu.

15:10 Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput.

15:11 Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, his verbis blandiebatur:

15:12 Quid habes Esther? Ego sum frater tuus, noli metuere.

15:13 Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est.

15:14 Accede igitur, et tange sceptrum.

15:15 Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum eius, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris?

15:16 Quae respondit: Vidi te domine quasi Angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae.

15:17 Valde enim mirabilis es domine, et facies tua plena est gratiarum.

15:18 Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.

15:19 Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius consolabantur eam.

7. AD 8:13 SUPPLEMENTUM, 16:1-24 [E:1-24].

EXEMPLAR EPISTOLAE REGIS ARTAXERXIS, QUAM PRO IUDAEIS AD TOTAS REGNI SUI PROVINCIAS MISIT: QUOD ET IPSUM IN HEBRAICO VOLUMINE NON HABETUR.

16:1 Rex magnus Artaxerxes (e) ab India usque Aethiopiam centum vigintiseptem provinciarum ducibus ac principibus, qui nostrae iussioni obediunt, salutem dicit.

16:2 Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam:

16:3 et non solum subiectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes, in ipsos, qui dederunt, moliuntur insidias.

16:4 Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se iura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam.

16:5 Et in tantum vesaniae proruperunt, ut eos, qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere,

16:6 dum aures principum simplices, et ex sua natura alios aestimantes, callida fraude decipiunt.

16:7 Quae res et ex veteribus probatur historiis, et ex his, quae geruntur quotidie, quo modo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur.

16:8 Unde providendum est paci omnium provinciarum.

16:9 Nec putare debetis, si diversa iubeamus, ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut reipublicae poscit utilitas, ferre sententiam.

16:10 Et ut manifestius quod dicimus, intelligatis, (f) Aman filius Amadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis susceptus est:

16:11 et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretur, et adoraretur ab omnibus post regem secundus:

16:12 qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu.

16:13 Nam Mardochaeum, cuius fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem:

16:14 hoc cogitans ut illis interfectis, insidiaretur nostrae solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas.

16:15 Nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos, in nulla penitus culpa reperimus, sed econtrario iustis utentes legibus,

16:16 et filios altissimi et maximi, semperque viventis Dei, cuius beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie custoditur.

16:17 Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas.

16:18 Pro quo scelere ante portas huius urbis, id est, Susan, et ipse qui machinatus est, et omnis cognatio eius pendet in patibulis: non nobis, sed Deo reddente ei quod meruit.

16:19 Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Iudaeis uti legibus suis.

16:20 Quibus debetis esse adminiculo, ut eos, qui se ad necem eorum paraverant, possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar.

16:21 hanc enim diem, Deus omnipotens, moeroris et luctus, eis vertit in gaudium.

16:22 Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni laetitia, ut et in posterum cognoscatur,

16:23 onmes, qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere mercedem: qui autem insidiantur regno eorum, perire pro scelere.

16:24 Omnis autem provincia et civitas, quae noluerit sollemnitatis huius esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus, et inobedientiae.

PARALLELISMUS MEMBRORUM.

(a) 2: 6 2Rg 24:15; Inf 11:4. (b) 11: 4 2Rg 24:15; Sup 2:6. (c) 12: 1 Sup 2:21; 6:2. (d) 14: 5 Dt 4:34. (e) 16: 1 Sup 1:1. (f) 16:10 Sup 3:1.

NOTAE MARGINALES.

[THESE NOTES STOOD IN THE MARGINS OF THE PRINTED VERSION OF THIS TEXT. THE VERSE NUMBERS IN BRACKETS INDICATE THEIR APPROXIMATE LOCATIONS. THEY TEND TO BE MORE SYNOPTIC IN NATURE THAN INTERPRETIVE.]

[ 1: 1] Assuerus seu Xerxes convivium publicum apparat, [ 1: 9] Vasthi viris vinolentis se non monstrat, [ 1:12b] ideoque regno privatur. [ 2: 1] Pro Xerxe virgines adducuntur, [ 2: 5] Edissa seu Esther quoque [ 2: 9] pro rege paratur [ 2:15] atque regina eligitur. [ 2:19] Bagathan et Thares regem occidere volebant. [ 3: 1] A Mardochaeo non adoratus [ 3: 7] sortem mittit [ 3:12] et edictum regium constituit. [ 4: 1] Mardochaeus cum ceteris Iudaeis ululat, [ 4: 4] reginam ad regem mittit, [ 4: 9] obedire nolentem [ 4:12] graviter et severe monet, [ 4:15] pro periclitante ieiunat et orat. [ 5: 1] Invitat regem et Aman [ 5: 5b] semel atque iterum. [ 5: 9] Mardochaeus ante convivium alterum suspendendus. [ 6: 1] Mardochaeus coniurationem patefaciens [ 6: 4] iussu Xerxis [ 6:11] ab Aman circumducitur, [ 6:12] de inimico triumphaturus. [ 6:14] In convivio altero [ 7: 1] Aman ab Esther accusatur [ 7: 6b] et a Xerxe ad patibulum damnatur, [ 8: 1] Mardochaeus autem ei sufficitur. [ 8: 3] Ab Esther rogatus rex mandat, [ 8: 9] ut Iudaei hostes suos occiderent, [ 8:15] quocirca Iudaei tripudiant. [ 9: 1] Susis die 13 Adar 500 viri [ 9:11] ac die 14 Adar 300 percutiuntur, [ 9:16] in provinciis die 13 Adar 75000 occiduntur; [ 9:17] in provinciis die 14, Susis die 15 Iudaei quiescunt ac laetantur. [ 9:20] Die 14 et 15 Adar Iudaei laetentur, [ 9:29] die quodam ieiunent. [10: 1] Secundus a rege. [10: 4] Somnium Mardochaei explicatur, [11: 1] liber Esther in Aegyptum fertur. [11: 2] Somnium Mardochaei narratur, [12: 1] Mardochaeus coniurationem ianitorum patefacit. [12: 6b] Prior epistola Artaxerxis vel potius Xerxis. [13: 8] Deprecatio Mardochaei, [14: 1] obsecratio reginae Esther. [15: 1] Mardochaeus reginam monet. [15: 4] Esther ad regem ingreditur. [16: 1] Altera epistola Artaxerxis vel potius Xerxis.

APPENDIX CRITICA.

DISCREPANTIA LECTIONUM CLEMENTINARUM ATQUE HEBRAICARUM ET GRAECARUM AB ANGELO ROCCA NOTATA.

Nulla differentia inter Vulgatam ac textum Heb. et Gr. a Rocca notatur.

End of Project Gutenberg's Latin Vulgate, Esther: Liber Esther, by Anonymous

Chapter 2 of 2
|